

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 2: Versus 22
Timuit illo ire.Si timuit Judaeam pro Archelao haerede paternae crudelitatis, cur non et Galilaeam, ubi Herodes alius frater ejus regnabat? Quia Archelaus post patrem monarchiam totius regni obtinuit: sed insolescens a Tiberio Caesare dejectus est Lugdunum in exsilium, et tunc divisum est regnum in quatuor tetrarchias, quarum unam, id est Galilaeam, Herodes frater ejus obtinuit.Quaeritur: quare non timuit Joseph ire in Galilaeam sicut in Judaeam, cum et ibi regnaret Archelaus? Sed melius potuit in Nazareth (quae remota erat) latere quam in Jerusalem, ubi erat caput regni et assiduus Archelaus.Secessit in partes.Quod Christus illuc non transfertur ubi regnabat Archelaus, significat, quia illis abscondetur Christus, in quibus regnabit Antichristus.